Book I › tit. 1.11 De temporibus ordinationum
X 1.11.12 Cum in distribuendis
tit. De temporibus ordinationum · 1 gloss
Idem Mutinensi Episcopo.Incipit Cum in distribuendis · alleged in the gloss as de temp. ord., cum in distribuendis — 3× per the register · find the allegations →
Indultum
Sed nonne episcopus talem iudicat, infra, de maior. et obed., per tuas. Praeterea videtur quod potius sit onus quam honor? Dic quod licet sit onus in hoc, in multis tamen est honor, quia non potest nisi pluribus testibus convinci, 2. q. 4, praesul; et 2. q. 4, nullam. Item non potest cogi ab episcopo recipere ordines, arg. de conse. dist. 2, in altari. Item quia maior honor ei debetur quam aliis, infra, de maior. et obed., per tuas; et ff. de alb. scrib., in albo. Sed iste potest iudicari ab episcopo suo, ut dicit illa decretalis infra, de maior. et obed., per tuas. Unde contra, 9. q. 2, nullus primas, ubi dicitur: qui non potest ordinare non potest iudicare, et econverso. Illud ordinarium est et regulare, hoc speciale est propter excellentiam superioris, qui manum imposuit, arg. capituli illius, de conse. dist. 2, in altari.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.