The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.11 De temporibus ordinationum

X 1.11.9 Cum secundum regulas

tit. De temporibus ordinationum · 1 gloss
Coelestinus III. Nidronensi Archiepiscopo.Incipit Cum secundum · alleged in the gloss as de temp. ord., cum secundum 1× per the register · find the allegations →
Casus
Clerici latini in partibus Calabriae ordinabantur a graecis episcopis secundum institutionem graecorum, extra quatuor tempora ordines conferendo, et econverso graeci a latinis, et ita permixtim se ordinabant adinvicem. Et hic prohibetur quod latini de caetero ritum illorum non servent, sed in quatuor temporibus ordines conferant, non obstante consuetudine antiquitus obtenta, cum sit potius contra ecclesiasticam institutionem, supra, de temp. ord., sane. Arg. contra infra, de temp. ord., quod translationem, ubi toleratur talis mos. Sed hodie talis mos reprobatur, ut de caetero talis commixtio esse non debeat, sed unus sit episcopus qui omnibus praesit, infra, de offi. ord., quoniam. Ber. Nota quod certis temporibus sunt ordines conferendi. Item nota quod in collatione ordinum non est sequendus proximorum ritus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.