Book I › tit. 1.13 De ordinatis ab episcopo qui renunciavit episcopatui
X 1.13.2 Cum clericis
tit. De ordinatis ab episcopo qui renunciavit episcopatui · 2 glosses
Gregorius IX.Incipit Cum clericis qui · alleged in the gloss as de ordin. ab ep. qui ren. epi., cum clericis — 5× per the register · find the allegations →
Excommunicato
Sic patet quod excommunicatus confert ordinem, licet extra ecclesiam, et haeretici etiam conferunt ordinem, 9. q. 1, ab excommunicatis; et 9. q. 1, ordinationes. Sed contra, 9. q. 1, nos consecrationem, ubi dicit quod nullo modo dicitur consecratio quae ab excommunicatis est celebrata. Dic quod ibi non fuit servata forma ecclsiae. Vel dicas, non dicitur consecratio, verum est quantum ad executionem, quia quod non habent, dare non possunt, ut 1. q. 1, perfectionem; et 1. q. 1, ventum est; et 1. q. 1, gratia; et de conse. dist. 4, quomodo. Sed numquid potest alios excommunicare? Videtur quod sic, quia confert ordines, quod plus est, ut videtur, ergo potest alium excommunicare. Sed non est ita, cum enim sit extra ecclesiam, alium eiicere extra ecclesiam non potest, 24. q. 1, audivimus. Secus in ordine, quia licet sit extra ecclesiam, charactarem tamen retinet, et illum potest conferre, si ecclesiae forma servetur.
Episcopos
Et sic episcopi dispensant hic, sic 9. q. 1, ab excommunicatis; et 9. q. 1, ordinationes; quia ignorantia eos excusat. Si vero scienter ordines recepissent, non dispensaretur cum eis, ut 9. q. 1, ordinationes; sic supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.