Book I › tit. 1.14 De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum
X 1.14.9 A multis multotiens
tit. De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum · 12 glosses
Innocentius III.Incipit A multis multotiens · alleged in the gloss as de aetat. et qualit., a multis — 5× per the register · find the allegations →
Nullus
Ponit tenorem illius decretalis 60. dist., nullus in episcopum; usque ibi, in quibus verbis.
Solos
Supple sacros, quia subdiaconatus bene fuit in primitiva ecclesia, sed non reputabatur sacer, 21. dist., in fi. § 1; et 25. dist., perlectis.
Metropolitani
Sic olim dispensabat metropolitanus cum ineligibili circa episcopatum, sed cum illegitimo dispensare non potest, supra, de elect., innotuit; nec in aetate, C. de his qui ven. aet. impetr., omnes; et C. de his qui ven. aet. impetr., eos qui veniam aetatis principali. Sed cum his qui patiuntur defectum in ordine, satis videtur quod potest adhuc archiepiscopus dispensare in archiepiscopatu, sicut olim potest, arg. 60. dist., nullus in episcopum; et in aliis dignitatibus inferioribus bene potest, supra, de aetat. et qualit., praeterea.
In quibus
Verba ista sunt Innocentii interpretantis capitulum Urbani, qui locutus fuit secundum antiqua tempora.
Verum cum hodie
Nunc incipit allegare quod subdiaconus eligi possit.
Erubescant
32. dist., erubescant.
Nemo
32. dist., nemo.
Observare
Ex quo oneratur, dignum est ut honoretur, 16. q. 6, de lapsis.
Sexta sinodo
32. dist., si quis eorum.
Mulieri
38. dist., ut nullum.
Nullum
38. dist., nullus; et 31. dist., ante triennium.
Libere
Et ita quod fuit prius dispensatio, hodie est ius commune, sic infra, de offi. legat., quod translationem. Et ad subdiaconatum extenditur quod de superioribus dictum erat, simile supra, de translat., inter corporalia; et supra, de consuet., cum venerabilis. Et eodem privilegio gaudet subdiaconus quo et diaconus, infra, de serv. non ordin., miramur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.