Book I › tit. 1.18 De servis non ordinandis
X 1.18.8 Dilectus filius G.
tit. De servis non ordinandis · 1 gloss
Gregorius IX. Archiepiscopo Neapolitano.Incipit Dilectus filius G. · alleged in the gloss as de serv. non ordin., dilectus — 1× per the register · find the allegations →
Mater sua
Si iste natus est de legitimo matrimonio, contradicit illud decretalem, 32. q. 4, liberi dicti sunt, ubi dicitur quod natus de legitimo matrimonio deteriorem partem sequitur semper. Et hic dicitur partus sequitur matrem. Si autem dicis quod non fuit natus de matrimonio, tunc sequitur conditionem etiam matris, ut ibi. Et hic videtur idem. Sed secundum hoc non potest stare quod hic dicitur, quia si iste non est natus de matrimonio legitimo, promoveri non potest ad sacros ordines, supra, de fil. presbyt., ut filii. Et hic dicit quod in presbyterum ordinetur. Dico ergo quod iste erat natus de legitimo matrimonio, et tamen sequitur conditionem liberae matris, C. de rei vend., partum; et ff. de liber. caus., placuit. Et etiam ancillae si ibi non est matrimonium, ut ff. de statu hom., lex naturae. Et capitulum illud intelligitur secundum Lombardam consuetudinem, quae adhuc observatur in multis regionibus, ut partus sequatur deteriorem conditionem natus de matrimonio legitimo. Sed lex Romana aliud tenet, ut partus sequatur conditionem matris natus de legitimo matrimonio, ut dicunt leges praedictae. Vel capitulum illud, 32. q. 4, liberi dicti sunt, potest reduci ad leges praedictas, ut dicas ibi: deteriorem partem sequatur, id est, debiliorem, scilicet, femineam. Nam sexus femineus debilis est, et ideo iste cum sit natus liber de libera matre potest promoveri non obstante contradictione militis. Praeterea cum iste iam esset diaconus, poterat in libertate remanere dato vicario, et sic dominus ipsum impedire non poterat, 54. dist., ex antiquis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.