The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.2 De constitutionibus

X 1.2.5 Ne innitaris

tit. De constitutionibus · 5 glosses
Hieronymus in Parabolas.Incipit Ne innitaris prudentiae · alleged in the gloss as de consti., ne innitaris 1× per the register · find the allegations →
Ne innitaris
In parabolis Salomonis ponuntur verba ista: Fili mi habe fiduciam in domino ex toto corde tuo, ne innitaris prudentiae tuae, ne sis sapiens apud temetipsum. Hieronymus exponit hic particulam illam, ne innitaris prudentiae tuae, etc.
Prudentiae tuae
Verba sunt Hieronymi usque in finem.
Prudentiae suae
In malo. Et est simile 8. q. 1, sciendum; et 3. q. 9, pura; et supra, de consti., canonum.
Decretis
Id est, constitutionibus, et ita pertinet ad titulum.
Praeponit
Non ergo sunt postponenda decreta, quae Hieronymus ita commendat, quod etiam fieri non debet; 37. dist., relatum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.