The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.25 De officio primicerii

X 1.25.1 Ut primicerius

tit. De officio primicerii · 4 glosses
Idem ex libro Romani ordinis.Incipit Ut primicerius sciat · alleged in the gloss as de offi. prim., ut primicerius 0× per the register
Ut primicerius
Supple statuimus.
Diaconis
Supra, de offi. archidiac., officium. Contra capitulum ista loquuntur secundum diversas consuetudines diversarum ecclesiarum, vel primicerius hoc facit ad mandatum archidiaconi, vel tamquam vicarius eius. Et ita praelatus qui subest episcopo potest alii demandare vices suas, et merito, quia ordinarii iudices sunt. Laur.
Ut ipse
Scilicet, archidiaconus. Vel ipse, scilicet, primicerius, quod est melius.
Donet lectiones
Sed hoc videtur pertinere ad officium archidiaconi, supra, de offi. archidiac., officium. Diversa consuetudo diversarum ecclesiarum impedit contradictionem, quae circa huiusmodi officia consideratur potius. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.