Book I › tit. 1.28 De officio vicarii
X 1.28.3 Ad haec
tit. De officio vicarii · 3 glosses
Idem Vintoniensi Episcopo.Incipit Ad haec si/Ad hoc si · alleged in the gloss as de offi. vicar., ad haec — 3× per the register · find the allegations →
Episcopi
Quidam supplent: et patroni si non sit collegiata ecclesia, quoniam patroni consensus desideratur ubicumque ius perpetuum percipiendi aliquid confertur alicui, arg. 16. q. 7, decernimus; et 16. q. 5, si quis episcoporum; C. de aucto. praestan., veterem; et 63. dist., principali. Hoc non credo quod consensus patroni sit requirendus, cum patronus tantummodo debeat praesentare vacante ecclesia, ut dicunt iura praedicta. Sed ecclesia non intelligitur vacare in institutione vicarii, et hoc videtur hic innui.
Removere
Ergo habet ius in re. Verum est quod habet ius vicariae, sed non dicit habere ecclesiam quo ad titulum. Solus enim praelatus habet eam intitulatam. Tamen expelli non potest, ac si haberet eam intitulatam sine iusta causa, et tunc per iudicem, et non per praelatum ipsius ecclesiae, ut hic in fine dicit.
Minuere
Cum sit perpetuo constituta, arg. infra, de censib., prohibemus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.