Book I › tit. 1.29 De officio et potestate iudicis delegati
X 1.29.19 Relatum
tit. De officio et potestate iudicis delegati · 1 gloss
Lucius III. Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Relatum est · alleged in the gloss as de offi. deleg., relatum — 4× per the register · find the allegations →
Contestata
Quod dicit hic secundum leges locum habet, quod si ante litem contestatam moriatur mandator expirat mandatum, ut hic dicitur, quia lis non dicitur coepta nisi per litis contestationem, in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8; ff. rem rat. hab., amplius. Secundum canones non consideratur tantum litis contestatio, sed sufficit sola citatio ante mortem mandatoris ad perpetuandum rescriptum. Unde citatione praemissa non finitur mandatum per mortem mandantis, infra, de offi. deleg., gratum; et infra, de offi. deleg., licet. Sed si citatio non praecedat mortem, statim expirat mandatum, infra, de offi. legat., nemini § 1; et ff. de iuris., et quia. Qualiter fiat contestatio litis habetur infra, de litis contest., olim. Item sicut per libelli oblationem perpetuatur actio, C. quan. lib. princ. dat., dubium; et 2. q. 6, anteriorum. Et sicut res litigiosa efficitur per libelli oblationem, ut in Auth. de litigios., in princ., coll. 8; et C. de litig., authen. litigiosa. Eodem modo perpetuatur iurisdictio delegati per solam citationem, ut dicunt iura praedicta.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.