Book I › tit. 1.32 De officio iudicis
X 1.32.1 Ex litteris
tit. De officio iudicis · 3 glosses
Honorius III. Archiepiscopo sancti Leonardi et Abbati Salernitano.Incipit Ex litteris vestris · alleged in the gloss as de offi. iud., ex litteris — 1× per the register · find the allegations →
Monasterii
Scilicet, Fossae Novae.
Implorando
Et sic patet quod ad officium iudicis pertinet providere partibus de advocatus, si alias habere non possint, ff. de off. procon., nec quicquam § advocatos; et ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor. Debet etiam attendere iudex, ut aequa distributio advocatorum fiat, C. de postulan., providendum; et 3. q. 7, infames, vers. si vero in uno. Hoc olim obtinuit quando salaria de publico debantur. Hodie vero quilibet debet sibi providere, secundum quod melius potest, C. de iud., properandum § illo proculdubio. Pauperibus tamen et huiusmodi personis debilibus, qui sibi providere non possunt debet praetor de advocatis consulere et providere, ff. de postulan., hunc titulum § ait praetor.
Obstante
Ex hoc patet quod haec exceptio non est admittenda: habeo te suspectum quia advocatus alterius partis est clericus tuus vel commensalis vel familiaris. Arg. contra infra, de appell., ex insinuatione. Sed non est contra, quia ibi non dicitur, propter hoc iudex recusari potest ut suspectus quod advocatus sit commensalis iudicis, sed dicitur, quod iudex videbatur fovere latenter partem sui clerici commensalis, qui est advocatus, unde ex eo sumitur arg. contrarium.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.