The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.42 De alienatione iudicii mutandi causa facta

X 1.42.2 Ex parte

tit. De alienatione iudicii mutandi causa facta · 4 glosses
Gregorius IX. Abbati S. Nicolai et decano Furnensi Morinensis dioecesis.Incipit Ex parte scabinorum · alleged in the gloss as de alienat. mut. iud., ex parte 3× per the register · find the allegations →
Ecclesiasticum forum
In hoc facit ad titulum, quia per hoc mutatur iudicium. Per ea enim quae sequuntur spectaret ad titulum, ne liceat potentioribus, et ad titulum mandati. Et sic materiae legum diversorum titulorum hic comprehenduntur. Item est huic arg. quod clerici alias possunt laicos convenire in foro ecclesiastico. Item arg. ex hac decretali quod clerici maiores reputantur quam laici, et est de consuetudine illius loci quod clerici trahere possunt ad ecclesiasticum forum laicos, alias de iure non.
Sanctiones
C. mand. vel cont., per diversas; et C. mand. vel cont., Anastasio. Et nota quod huiusmodi cessiones quandoque tenent, quandoque non tenent. Si cessio actionis fit in ultima voluntate, tenet cessio, ff. de leg. 3, nomen; et in casibus C. mand. vel cont., per diversas; et C. mand. vel cont., Anastasio; nisi res vel actio legata sit litigiosa, C. de litig., quicumque; et C. de litig., authen. nunc si heres. Sed legatarius potest adesse liti ne colludatur, ut ibi dicitur. Si vero ex pacto, sive inter vivos fiat cessio vel donatio potentiori, nulla est. Nec agere potest ille ex ea cessione, immo iactura causae afficiuntur qui hoc faciunt, ut hic dicit, et C. ne lic. pot. patroc., divine; et C. ne lic. pot. patroc., si cuiuscumque. Si vero fiat cessio non potentiori si actio sit dubitata, id est, in iudicium deducta, non tenet cessio. Non tamen admittitur actio, si agit ille qui cessit in casibus, non tenet, C. de litig., lite; et C. de litig., censemus. Si vero actio sit indubitata, id est, nondum in iudicium deducta, tenet, C. de hered. vel act. ven., per totum. Item distingue utrum etiam sit simulata, quia tunc nulla est, C. plus val. quod agit., per totum. Et dicitur simulata si id actum est inter cedentem, et illum cui sit cessio. Si vero dubium sit an sit simulata vel vera, praesumitur quod sit simulata ex eo quod actio pro parte donata, pro parte vendita videtur, C. mand. vel cont., Anastasio. Et in tali casu non agit is cui ceditur, ut ibi dicitur C. mand. vel cont., Anastasio § si quis. Item praesumitur si modicum pretium datur, et hic non agitur nisi ad id quod dedit, et ex quantitate pretii simulata praesumitur. Item si dubitatur an sit vera vel simulata, praesumitur simulata, in quo casu loquitur C. mand. vel cont., per diversas; exceptis quibusdam casibus ibi positis.
Afficiant
C. ne lic. pot. patroc., divine; et C. ne lic. pot. patroc., si cuiuscumque. Et dicas afficiant per sententiam, non ipso iure, ut patet per legem praedictam C. ne lic. pot. patroc., divine, ubi dicit: iactura causae mulctentur, id est, afficiantur per sententiam, intelligendum est, huiusmodi cessiones odiosae sunt, quia de vitio cupiditatis procedunt, ut hic, et C. ne lic. pot. patroc., si cuiuscumque. Et nota quod titulus iste, de alienatione iudicii mutandi causa facta, intelligitur de potentioribus qui non sunt in aliqua dignitate sive administratione, sed titulus ille, C. ne lic. pot. patroc., intelligitur de potentioribus qui sunt in dignitate sive administratione constituti, et eodem modo intelligitur lex illa C. quod metus cau., si per impressionem. Et tamen sub isto titulo interserit breviter naturam huius tituli C. ne lic. pot. patroc., et de materia illius tituli C. mand. vel cont., ut dicitur in prima notula.
A praesumptione
Sic patet quod clerici non debent recipere huiusmodi cessionem, quia si simulata sit cessio non valet, C. mand. vel cont., per diversas. Et si esset vera cessio vel datio, praesumitur nihilominus in fraudem facta et avaritiae causa. Clerici enim ab illicita negotiatione prohibentur, 14. q. 4, clerici; et 14. q. 4, canonum; quia sic negotiari iam facto clerico non licet, 88. dist., fornicari.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.