Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.3 Pervenit
tit. De arbitriis · 3 glosses
Idem Exoniensi Episcopo.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de arbitr., pervenit — 2× per the register · find the allegations →
Decimas
Id est, fructus decimarum.
Existere
In hoc arbitrium posset esse in posterum damnosum ecclesiae, quia occasione illius arbitrii iste G. vellet decimas illas post decessum illius clerici retinere. Et ita ecclesiae praeiudicaret, quia et si non de iure, de facto tamen damnum sustineret. Et compelleretur litigare cum illo et expensas facere, quia interest ecclesiae ne sumptibus vexetur, ff. de minor., minor viginti quinque annis.
Aliquid ulterius vendicare praesumat
Occasione huiusmodi arbitrii nil potest vendicare ab ecclesia vel decimas illas retinere, quia non licuit illi clerico conditionem ecclesiae facere deteriorem, infra, de dona., fraternitatem. Nec alienare potuit rem ecclesiae in damnum ipsius ecclesiae, 12. q. 2, sine exceptione. Et ita ipso iure non tenuit arbitrium. Sic ergo ad factum tantum respicit revocatio huius arbitrii.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.