Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.20 Venerabilis
tit. De iudiciis · 1 gloss
Idem Magistro Tancredo Canonico Bononiensi.Incipit Venerabilis frater noster · alleged in the gloss as de iudic., venerabilis — 2× per the register · find the allegations →
Non obstante
Sic ergo patet quod hodie non habet locum lex illa C. de iud., properandum § ulti., 1. resp.; et C. de iud., properandum § plerumque, ubi dicitur quod instantia iudicii perit, nisi causa finita sit infra triennium a tempore litis contestatae connumerandum, ut iterum incipiat de novo procedere, ac si numquam fuisset processum. Si enim isto respondere nolebant, quia instantia iudicii perierat, non erant audiendi, quia licet secundum legem praedictam, instantia iudicii perierat decursu triennii, litterae sive iurisdictio iudicis non perierat, quia iurisdictio iudicis est perpetua, et rescripta perpetua sunt, C. de divers. rescr., falso; et arg. C. de constit. pecun., recepticia; et C. de praescri. trig. vel quad. ann., saepe. Poterant tamen dicere, non tenemur respondere nisi novus libellus detur de novo, et omnia iterum procedant ab initio per legem praedictam C. de iud., properandum. Quae modo non habent locum quantum ad hunc articulum per decretalem istam. Et sic obviandum est malitiis eorum, qui causas malitiose volunt prorogare. Sed ex hac decretali non videtur quod lex illa C. de iud., properandum, corrigatur, quia non colligitur hic quod lis fuit contestata, sed per subterfugia et cavillationes causa sit prorogata. Et hoc potuit esse totum ante litem contestatam. Immo lis contestata fuit, quia decisio etiam causae prorogata fuit, ut dicit, et sic fuit lis contestata. Et ita habetur expressum in antiqua, quod lis erat contestata. Et ex eo quod dicit, instantiam iudicii perisse, apparet quod processum erat in principali negotio, quod dicitur fieri per litis contestationem, quae est principium causae.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.