Book II › tit. 2.13 De restitutione spoliatorum
X 2.13.6 Item cum quis
tit. De restitutione spoliatorum · 4 glosses
Idem Exonensi Episcopo.Incipit Item cum quis · alleged in the gloss as de restit. spol., item cum quis — 12× per the register · find the allegations →
Clam possessionem intrasse
In hoc casu non eget restitutione, quia possessionem non amisit nisi in duobus casibus, puta si veniens non fuerit admissus, item cum non accedit, quia suspiciatur se posse repelli, ff. de acq. poss., clam possidere § qui ad nundinas; et ff. de acq. poss., si id § ulti. Consequitur tamen, ut quod iam aedificatum est tollatur, et conservetur indemnis, prout iuratum fuit in litis taxatione a iudice facta, ff. quod vi aut cla., semper § in hoc interdicto; et ff. quod vi aut cla., praetor ait § denique, ubi dicitur quod nulla iusta exceptione se tueri potest quis adversus factum quod vi aut clam fecit, seu contra interdicto isto agentem.
Crimen obiicit
Et male, quia separata est causa criminis a causa possessionis, C. de donat. inter vir. et uxor., si maritus, in fi.
Principalis
Scilicet causa restitutionis, quia principalis est et primo expedienda, supra, de restit. spol., licet.
Criminaliter
Ut 3. q. 1, per totum; et 3. q. 2, per totum; et infra, de restit. spol., extravag. frequens
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.