The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.2 De foro competenti

X 2.2.16 Conquestus est

tit. De foro competenti · 3 glosses
Gregorius IX. Fratri Palmerio Canonico S. Trinitatis.Incipit Conquestus est nobis · alleged in the gloss as de for. compet., conquestus 8× per the register · find the allegations →
Pleno iure
Id est, quo ad spiritualem et temporalem iurisdictionem.
Quasi possessione
Hoc ideo dicit, quia iurisdictio et omnia iura incorporalia et servitutes non possidentur, sed quasi possidentur. Sic infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Et habes hoc ff. de usucap., sequitur § si viam. Quia incorporalia corporaliter apprehendi non possunt. Possessio vero corporalis dicta est quasi pedum positio, ff. de acq. poss., possessio appellata. Ber.
Invasores ipsarum rerum
Sic patet quod invasores rerum ecclesiasticarum tamquam sacrilegi sunt usque ad satisfactionem excommunicandi. Quicquid enim datum est ecclesiae pro remedio peccatorum, ad humanos usus non debet amplius applicari, ut hic dicit, et infra, de rerum perm., iniustum. Sic 12. q. 2, nulli liceat; 12. q. 2, quicumque; 12. q. 2, praedia; et 12. q. 2, qui abstulerit; et 12. q. 2, qui Christi. De illis capituli hic fit mentio, et de hoc quod dictum est supra, de for. compet., cum sit. Istos invasores potest ecclesia sub quo maluerit iudice convenire, ut supra, de for. compet., cum sit. Et isti non sunt excommunicati ipso iure, sed sunt excommunicandi quousque satisfecerint tam de iniuriis quam de damnis, ut hic patet. Immo iniuriam ecclesiae factum praelatus remittere non potest, 23. q. 4, si is qui; et 63. dist., Salonitanae.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.