The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum

X 2.22.11 Ex parte

tit. De fide instrumentorum · 1 gloss
Honorius III.Incipit Ex parte carissimae · alleged in the gloss as de fide instrum., ex parte 1× per the register · find the allegations →
O. deerat
Ex hoc videtur satis quod non debuit valere, quia in litteris domini Papae nihil debet diminutum esse, arg. supra, de rescript., cum adeo. Et cum multa maturitate ac deliberatione traduntur, 35. q. 9, Apostolicae. Unde non est versimile, quod aliquod vitium possit ibi remanere. Sed propter tam modicum defectum non vitiatur, maxime si rescriptum in aliis appareat omnino legitimum, cum fuerit vitium scriptoris sive nimia occupatio, quod nocere non debet, arg. C. de testament., errore; et C. de testament., ambiguitates; et C. de testament., quoniam indignum; et C. de legat., in legatis. Secus si esset ibi falsum latinum, supra, de rescript., ad audientiam 1. Et sic est notabile quod propter defectum vitiatur, nec libertas minus debetur, licet erratum sit in syllaba, ff. de manum. test., qui habebat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.