Book II › tit. 2.23 De praesumptionibus
X 2.23.5 Nonne bene
tit. De praesumptionibus · 6 glosses
Gregorius in Homilia.Incipit Nonne bene dicimus · alleged in the gloss as de praesump., nonne — 12× per the register · find the allegations →
Nonne bene dicimus
Verba sunt Iudaeorum.
Duo quippe
Verba sunt Gregorii.
Illata
Id est, ignominiose dicta sunt vel iniuriose.
Unum negavit
Scilicet daemonium habes.
Alterum
Scilicet Samaritanus es, tacendo concessit.
Tacendo
Nota quod qui tacet, consentire videtur, 54. dist., si servus; et 27. dist., diaconus; et 28. dist., diaconi; ff. de condi. et demon., cum ita legatum, vers. quae enim Titio. Fallit haec regula in casibus, ff. de servitu. urb. praed., invitum; ff. de fur., qui vas § vetare; et ff. quib. mod. pig. vel hyp. sol., sicut § non videtur; ff. de procur., filiusfamilias § invitus. Alium casum habes 65. dist., si forte; et 74. dist., episcopus. Arg. contra ff. de regul. iur., qui tacet. Dicas quod qui tacet, non consentit ubi agitur de dominio rerum amittendo, nisi affinitas aliud inducat, ff. de donat. inter vir. et uxor., si servus communis. Vincen. Vel melius dicas quod ubi per prohibitionem meam possum prohibere quod fit et taceo, tunc taciturnitas pro consensu habetur, 54. dist., si servus. Si vero per prohibitionem meam non possum prohibere quod fit, tunc non obest mihi taciturnitas, puta me invito potes vendere rem meam, ff. de contrah. empt., rem alienam. Sic etiam videtur distinguere lex ff. de re iud., saepe; et 11. q. 3, quando; et infra, de re iudic., quamvis. Tamen fallit hoc in casibus praedictis. Item arg. quod de uno negatur de alio conceditur, 25. dist., qualis; 15. q. 3, ex eo; et ff. de iud., cum praetor; et 23. q. 2, lator; ff. de pac. dotal., ob res § 2, et econverso. Et quod de uno affirmatur de alio negatur, ff. de condi. et demon., cum ita legatum; et ff. de legib., cum lex; et C. de procur., maritus, ubi de hoc. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.