Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.14 Veritatis amica
tit. De iureiurando · 2 glosses
Clemens III.Incipit Veritatis amica simplicitas · alleged in the gloss as de iureiur., veritatis — 2× per the register · find the allegations →
Simplicitas
Fides enim veritatis verborum adminicula non requirit, C. si min. ab hered. se abst., si vos. Sic ergo commendatur simplicitas, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in princ.; et 3. q. 9, pura; et supra, de iudic., pastoralis.
Compellantur
Sed contra videtur. Libertus ecclesiae cuilibet successori tenetur professionem facere infra annum, 12. q. 2, saepe; et 12. q. 2, longinquitate. Et feudatarius investituram petere debet a domino infra annum, ut in constitutione Friderici de feudis § praeterea. Potest dici quod hic fuit specialis indulgentia. Vel dicas verius quod iurare successoribus potest si vult, sed non debet compelli si iuravit sub hac forma. Ego iuro tibi fidelitatem et successoribus tuis catholicis, ex quo semel iuratum est sub hac forma, non debet amplius iurare, quia istud iuramentum perpetuum est quo ad illum qui iuravit, et ita tenetur successoribus sicut illi cui iuravit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.