Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.23 Cum te
tit. De sententia et re iudicata · 3 glosses
Idem H. de castro Guarti.Incipit Cum te a · alleged in the gloss as de re iudic., cum te — 4× per the register · find the allegations →
Infamia
Actio enim iniuriarum infamat, sive civiliter sive criminaliter agatur, ff. de his qui not. infam., athletas § ulti. Si quis conveniat te actione famosa, si vis visitare infamiam, constitue procuratorem, ff. de his qui not. infam., furti § si quis alieno.
Minima
Quia non omnia talia verba sunt per iniuria habenda, ut si ex repentino animo hoc dixit, 2. q. 3, si quis iratus; de poen. dist. 1, divortium. Quoniam nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est, ff. ad leg. Iul. maiest., famosi § nec lubricum. Et inconsultus calor calumniae vitio caret, 2. q. 3, si quem § notandum. Item illud requiritur quod sit contra bonos mores, ff. de iniuri., item apud § 1; et ff. de iniuri., item apud § adiicitur. Et ita habes arg. hic quod pro modico non datur actio iniuriarum. Sicut nec actio de dolo datur pro modico, ff. de dolo mal., si oleum, in fi.; et ff. de dolo mal., id est. Et restitutio pro modico non datur, ff. de in int. rest., scio. Sed actio furti pro modico datur, 14. q. 6, fur; et Inst. de rerum div. § gallinarum.
Volumus
Si isti erant clerici, planum est. Sed ex littera non videtur unde potuit Papa talem infamiam, si qua fuit, removere, 2. q. 3, si quem § notandum, in fi. Sed si erant laici, non videtur quod Papa potuerit infamiam per civilem iudicem irrogatam removere, quia quamquam animas etc. Infamiam tamen absolvere non possumus, 2. q. 3, Euphemium § hic colligitur. Sed dic quod subsunt quo ad temporalem iurisdictionem domino Papae, et sic planum est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.