Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.11 De appellationibus
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem.Incipit De appellationibus pro · alleged in the gloss as de appell., de appellationibus — 2× per the register · find the allegations →
Minimis
Minima causa potest dici duorum aureorum, quia pro ea non datur actio de dolo, ut de dolo mal., si oleum; et ff. de dolo mal., id est. Vel etiam decem aureorum, ff. si cui pl. qu. per le. Fal., nisi § quamvis. Vel quinquaginta solidorum, et C. de defensor. civit., si quis. Vel illa dicitur minima quae ad sumptus iudiciales non sufficit, 2. q. 6, anteriorum § illud etiam. Et ita pro qualibet causa appellatur, quia ita potest quis gravari in parvo sicut in magno. Quantitas causae non facit, quare introducta sit appellatio, sed iniquum gravamen, supra, de appell., ad nostram; et infra, de appell., cum speciali § porro. Sic etiam in minima re furtum committitur, 14. q. 6, fur. Quia non furtum sed furantis affectus consideratur, ut ibi dicitur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.