Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.68 Intimasti
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem Magistro et Fratribus domus Moriensis.Incipit Intimasti · alleged in the gloss as de appell., intimasti — 8× per the register · find the allegations →
De inquisitionis
Hic processum fuit super excessibus istorum praelatorum puniendus in modum inquisitionis, et ideo sive causa sit criminalis sive civilis, potest iudex referre causam superiori, si iudex dubitat qualiter in causa debeat iudicare. Talis relatio approbatur. Si vero vult evitare onus iudicandi, tunc non debet admitti relatio, in Auth. de iudicib. § ulti., coll. 6; ff. de iud., eum quem temere § 1. De iure quaeri debet et non de facto, ut ibi dicit. Quia non crimina sed vindicta potius ad nos debuit pervenire, C. de off. praef. praet. Orien., si quos, in fi.; et 27. q. 1, si custos; et 27. q. 1, si homo. Si vero iudex dubitate de iure et vult referre negotium superiori, exemplum consultationis illico tenetur edere partibus, ut si forte minus plene referat vel contrarium quam debeat vel in praeiudicium alterius partis, partes contradicere possunt et appellare, C. de relat., si quis; et C. de relat., super delictis, et hic. Si autem tunc non appellaverit postea cum princeps rescripserit, non poterit appellare, 2. q. 6, biduum, in fi. Quia approbasse videtur relationem, ut ibi, et ff. quan. appel. sit, si quidem, 1. resp. Et quia Hospitalariis ignorantibus relatio facta fuit, non tenuit relatio, quia exemplum relationis ostendi debet litigatoribus, ut dicunt leges praedictae, de quibus hic fit mentio. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.