The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.72 Una sententia

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Idem.Incipit Una sententia pluribus · alleged in the gloss as de appell., una 4× per the register · find the allegations →
Una sententiam
Sententiam huius decretalis habes 2. q. 6, ei qui § sunt quorum; et 2. q. 6, ei qui § quandoque; et C. si un. ex plur. app., si iudici; et C. si un. ex plur. app., si in una. Unde ut intelligas quod hic dicitur, nota diversitas facti separationem recipit, ut in duobus correis debendi. Si omnes condemnati sint et unus appellavit, victoria unius omnibus prodest, ut hic dicit, et 2. q. 6, ei qui § quandoque; et C. si un. ex plur. app., si in una. Et sint tales qui non invenitur beneficio restitutionis. Si vero unus favore minoris aetatis impetraret contra sententiam beneficium restitutionis, hoc non prodest aliis, ut in lege praedicta C. si un. ex plur. app., si in una; et 2. q. 6 § quod et si aetatis. Et ideo dicit hic si iure communi iuventur. Si vero res sit incorporalis, et communis, et individua, tunc victoria minoris prodest maiori, ff. quemad. serv. amit., si communem, 1. resp., ut servitus individua sit, tamen ususfructus licet servitus sit, dividi potest, ff. ad leg. Falc., lex Falcidia lata § si usufructus.
Eadem causa
Pone exemplum: tres erant tutores habentes administrationem indivisam gerentes condemnati sunt. Unus appellavit et obtinuit. Caeteris prodest, quia idem est negotium commune et eadem causa defensionis. Si autem unus gessit et alter non, si ille qui non gessit, appellavit, iniquum esset ut eius appellatio prodesset ei qui gessit, ut ff. de appellat., si qui § penulti. Ex quo § sumitur versiculus iste, et C. si un. ex plur. app., si iudici; et 2. q. 6 § quandoque. Et idem est si habent diversas administrationes, quia tunc non prodest unius appellatio alteri. Arg. ad hoc C. de divers. rescr., falso.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.