Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.8 Ex rationes
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem Plebano et Clericis sancti Nazarii de Albia.Incipit Ex ratione · alleged in the gloss as de appell., ex ratione — 7× per the register · find the allegations →
Impotentiam
Haec impotentia pluribus modis potest intelligi, ut per propriam impotentiam, quia fuerunt impediti iusta de causa, vel per iudicem stetit. Unde non imputatur eis, 2. q. 6, anteriorum § ad hoc; 2. q. 6, anteriorum § biduum; et 2. q. 6, anteriorum § si forte; et infra, de appell., ex insinuatione. Idem esset etiam si in medio tempore arbitros elegerunt partes, C. de temp. appel., authen. si tamen. Et in his casibus servatur appellans illaesus ipso iure, nec currit tempus nec indiget restitutione. Si vero dolo alicuius privati circumventus appellat, et appellationem non fuit prosecutus, tunc currunt tempora appellationis, sed habet recursum contra dolosum ad interesse, ff. de dolo mal., arbitrio § dolo cuius . Quod si solvendo non fuit, restituitur appellans ad prosecutionem suae appellationis, ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto; ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo. Dicunt tamen quidam quod isti auditi fuerunt beneficio restitutionis, quia illud biennium cuilibet currit etiam impedito agere, si non poterit habere copiam iudicis, vel quia noluit procedere, vel quia non potuit facere quod compelleretur iudex, C. de temp. appel., cum anterioribus § ulti. Sed hoc ex littera non colligitur, ut hic. Et hoc non stetit per negligentiam iudicis, sed ex propria impotentia. Unde non habet hoc locum lex illa, C. de temp. appel., cum anterioribus. Et ita nota hic illud generale, quod si per me non stat, mihi non imputatur. Et ipso iure isti servantur illaesi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.