Book III › tit. 3.13 De rebus ecclesiae alienandis vel non
X 3.13.3 Consensus
tit. De rebus ecclesiae alienandis vel non · 4 glosses
Ex concilio Toletano.Incipit Consensus totius concilii · alleged in the gloss as de rebus ecc. non alien., consensus — 1× per the register · find the allegations →
De familia
Non benemeritos. Nam benemeritos posset manumittere, licet ecclesiae nihil contulisset, 12. q. 2, si quos. Ala. Et hoc de consensu episcopi, 12. q. 2, placuit.
Modum
Id est, quantitatem vel aestimationem in duplum, ut res quam dedit, valeat duplum quam mancipium ut canones dicunt, 12. q. 2, episcopus qui mancipium, de quibus hic fit mentio. Tanc.
Posteritate
Cum parentibus manumissa, quia post manumissionem proles a liberto suscepta nullius patrocinio est obnoxia, C. de oper. lib., quod ex liberta. Vel est speciale in prole liberti ecclesiae, ut semper sit ecclesiae obnoxia, ut hic, et 12. q. 2, liberti; et 12. q. 2, longinquitate. Idem est in aliis, ut quidam legistae dicunt, dum vivit patronus et pater libertinae conditionis, C. de libert. et eor. lib., libertinae. Sed illam legem quidam intelligunt de filiis manumissis cum patre. Unde videtur melius quod speciale sit hoc in ecclesia.
Utilitates
Id est, operas tempore manumissionis impositas ipsi liberto a domino, ff. de oper. lib., operas; ff. de oper. lib., a duobus; et ff. de oper. lib., si quis operas. Quae tamen imponi non debent venienti ad clericatum, 54. dist., quicumque.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.