The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.13 De rebus ecclesiae alienandis vel non

X 3.13.5 Nulli liceat

tit. De rebus ecclesiae alienandis vel non · 5 glosses
Ex concilio apud Silvanectim.Incipit Nulli liceat alienare · alleged in the gloss as de rebus ecc. non alien., nulli 6× per the register · find the allegations →
Alienare
Nisi pro utilitate ecclesiae, 12. q. 2, sine exceptione. Et iuris solemnitate quae habetur 10. q. 2, ea enim § hoc ius. Ala.
Immobilem
Mobilia vero quae servando servari non possunt, potest praelatus alienare ad instar tutoris, C. de admin. tut., lex quae, in fi.; C. quan. decr. op., et sine interpositione.
Hypothecae
Hypotheca est obligatio rei immobilis, pignus rei mobilis, quasi a pugno, Inst. de action. § inter pignus.
Alienationis
Verbum alienationis in hoc loco largissime accipitur. Et sic C. de reb. alien., sancimus; et in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § nos igitur, coll. 2. Alibi strictius accipitur pro eo contractu quo transfertur dominium, C. de fund. dot., si aestimata; ff. de ver. sig., alienationis; ff. de alien. iud. mut. caus., fac ex hoc § 2; C. de iure emphyt., ius emphyteuticarium. Ala. Et ita neque vendere neque sub conditione tradere neque permutare vel donare vel emphyteuticum contractum potest facere praelatus.
Leonina
C. de sacro. eccl., iubemus § oeconomus; et 12. q. 2, monemus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.