Book III › tit. 3.14 De precariis
X 3.14.1 Precariae
tit. De precariis · 3 glosses
Ex concilio apud Belvacum.Incipit Precariae de quinquennio · alleged in the gloss as de precar., precariae — 2× per the register · find the allegations →
Precariae
Precarium est quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui concessit patitur, ff. de preca., precarium; infra, de precar., precarium. Precaria dicitur a preces aliquorum usque ad quinquennium contractus initus, ut hic. Item dicitur precaria ad preces facta donatio usque ad mortem accipientis, 12. q. 2, saepe; 16. q. 3, clerici. Item precaria dicitur contractus ad preces factus usque ad mortem accipientis cuius contractus natura talis est quae habetur, 10. q. 2, precariae; et infra, de precar., precarium, qui contractus innominatus est.
In quinquennium
Quid si elapso quinquennio cum taciturnitate praetereatur? Intelligitur contractus innovari, ff. de preca., in rebus § ulti.; C. locat. et conduct., legem quidem; arg. 12. q. 2, longinquitate. Laur.
Renoventur
Ne longitudine temporis pereat memoria contractus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.