Book III › tit. 3.17 De emptione et venditione
X 3.17.7 Si venditori
tit. De emptione et venditione · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Si venditori post · alleged in the gloss as de empt. et vend., si venditori — 5× per the register · find the allegations →
Institutum
Nota ergo quod emptor ad hoc ut venditor teneatur ei de evictione, debet ei denunciare ut ipsum defendat super re ab ipso sibi vendita de qua quaestio ei movetur, alioquin non tenetur, ut C. de evict., emptor fundi; et C. de evict., auctore. Nec fideiussores tenentur quod pro evictione recepit, ut ibi dicitur. Et si actor sit absens, denuncietur fideiussori, ut ex praedictis legibus tenetur. Quidam tamen dicunt quod non tenetur denunciare fideiussori. Et haec denunciatio potest fieri quolibet tempore, dummodo non nimis iuxta sententiam, ff. de evict., si rem § quolibet. Et illud scias quod si per venditorem steterit quo minus sit ei denunciatum, puta quia latitat vel quia impedit ne possit ad eum citatio pervenire, nihilominus tenetur de evictione, ff. de evict., si ideo § praesenti; et ff. de evict., si dictum § si praesente. Et idem est si denuncietur fideiussori praesente venditore, ut in dicta lege ff. de evict., si dictum § si praesente; arg. supra, ut lite non cont., quoniam § porro. Item si emptor compromittit in arbitrum et contrarium sententiam reportaverit, venditor non tenetur, ff. de evict., si dictum § si compromisero. Item si emptor potuit usucapere et non usucepit, imputatur ei quia et venditor non tenetur ei si res evincatur ab eo, ut in lege ff. de evict., si dictum § sicut potest. Ber.
Contumaciter
Si contumax fuerit emptor quia citatus non venit ad sententiam, sibi imputetur si lata fuerit contra ipsum, quia tunc venditor non tenetur ei de evictione, quia videtur potius condemnatus propter suam contumaciam quam propter aliam causam, ff. de evict., si ideo, 1. resp.; C. de evict., emptor fundi. Nec potest appellare tamquam contumax, 24. q. 3, de illicita; 2. q. 6, ei qui § sunt etiam quorum. Ber.
Iniuriam
C. de evict., emptor fundi, unde sumpta est haec decretalis. Et hoc ideo quia iniuria quae fit emptori non contingit venditorem, ff. de evict., si per imprudentiam. Sic si iudex per iniuriam pronunciat contra heredem, non nocet legatariis, ff. de leg. 1, si servus plurium § 1.
Legitimas sanctiones
De quibus iam praemissum est in lege C. de evict., emptor fundi; et ff. de evict., si per imprudentiam. Et sic in tribus casibus hic contentis non tenetur venditor emptori: si non denunciavit, si contumax fuit, si per iniuriam iudicis condemnatur. Tunc enim iudex facit litem suam, et ipse tenetur, ff. de iud., filiusfamilias; et C. de po. iud. qui mal. iud., de eo; et 12. q. 2, qui Christi; 12. q. 2, Augustino. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.