Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus
X 3.21.4 Illo vos
tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 12 glosses
Innocentius III. G. Subdiacono nostro et P. Canonico Pisano.Incipit Illo vos credimus · alleged in the gloss as de pignor., illo — 6× per the register · find the allegations →
Obligatis
Eo considerato quod inter contrahentes agebatur, ff. de ver. oblig., eum qui calendis. Quia non quod scriptum est, sed quod gestum est, inspicitur, C. plus val. quod agit., acta; et C. plus val. quod agit., emptione; et infra, qui fil. sint legit., per tuas.
Heredum
Id est, filiorum eius, quia non dicitur hereditas viventis sed defuncti, ff. de hered. vel act. ven., si hereditas.
Proximos annos
Cum contractus sub hac forma celebratur, ut liceat emptori a contractu discedere, si emptio displiceat sibi. Tunc usque ad sexaginta dies potest emptor a contractu discedere, non ultra, nisi hoc dictum sit quod quandocumque velit, possit recedere a contractu, ff. de aedil. edict., quod si nolit § ulti.
Displiceret
ff. de rescind. vend., si convenerit.
Pura
Id est, certis verbis, scilicet ut a verbis non recedatur. Laur.
Pignus
Scilicet mente contrahentium considerata. Laur.
Ex forma
Forma tamen inspicienda non est, ex quo constat de contractu, C. plus val. quod agit., in contractibus; et C. plus val. quod agit., acta. Si autem dubium esset, standum esset scripturae, ff. de exerc. act., utilitatem § si is qui in navem.
Per conditionem
C. de aedil. act., si praedium; ff. de contrah. empt., si res ita; ff. de lege comm., si fundus commissoria; ff. de in diem add., quotiens.
Percepti
Hoc videtur potius facere pro ipso, quod contractus usurarius fuisset. Sed hoc fuit contra naturam pacti, quia si aliquis rem vendit eo pacto quod quandocumque pretium restituerit rem ipsam recipiat, emptor lucratur fructus perceptos quousque pecuniam recipiat, C. de pac. inter emp. et ven., si fundum. Et ideo praesumptio erat contra istum. Sed dic quod non fuit venditio sed pignus, quia in pignore computantur fructus, sed in venditione non computantur, ut supra, de rebus ecc. non alien., ad nostram. Et in legibus praedictis, quia iste creditor usurarius erat.
Summam
Fuit expresse usurarium, 14. q. 3, plerique; et 14. q. 3, putant.
Praesumitur
Sed videtur quod hoc non debeat obstare emptori quod aliquid ultra recipiat, ex quo fructus perceptos computat in pecunia recipienda. Nam percipiendo fructos suos facit, ff. de in diem add., quotiens. Respondeo: verum est, sed tamen tenetur eos restituere, ff. de in diem add., item quod dictum est. Et hoc verum est quando alius emptor meliorem conditionem attulerit. Io.
Consueverit
Ita ex qualitate personae praesumitur talis contractus in fraudem usurarum factus. Idem potest dici in contractu ubi poena apponitur, quae excedit legitimum modum usurarum, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § idem; et C. de usuri., cum allegas. Et est simile ubi praesumitur contra aliquem ex eo quod facere consuevit, ut ff. de pigner. act., vel universorum; ff. de usuri., qui semisses § 1; et ff. de Maced., item § quod dicitur; ff. de leg. 3, nummis indistincte. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.