The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.22 De fideiussoribus

X 3.22.4 Quod quibusdam

tit. De fideiussoribus · 3 glosses
Innocentius III. in concilio generali.Incipit Quod quibusdam religiosis · alleged in the gloss as de fideiuss., quod quibusdam 7× per the register · find the allegations →
Fideiubeat
Nec clericus nec monachus fideiubere debet, supra, de fideiuss., clericus; et 11. q. 1, te quidem. Nisi necessitas sit, et tunc tenetur ex pietate subvenire aliis, 86. dist., non satis. Sed pro ecclesiis suis possunt fideiubere, ut hic dicitur, et in Auth. de sanct. episc. § alium autem, coll. 9. Et hoc de licentia capituli vel maioris partis, ut hic dicit. Alias monachus nihil ageret, nisi in utilitatem monasterii pecunia fuerit conversa, quia tunc etiam perinde est, ac si capitulum obligaretur. Item clerici inter se possunt fideiubere cum conveniuntur, C. de episc. et cler., omnes § in hac. Item nec adstrictus curiae potest fideiubere, C. locat. et conduct., curialis. Io.
In utilitatem
Istud bene notabile est quod creditor probet in utilitatem ecclesiae credidisse, 10. q. 2 § hoc ius, vers. is creditor. Sed nec tunc agetur ex illo contractu, cum ille nullus sit credendo monacho sine consensu capituli, sed agitur actione de in rem verso, ut hic patet, et ff. de in rem ver., si hi; et ff. de in rem ver., si pro patre. A contrario sensu videtur quod usque ad summam a capitulo constitutam non tenetur creditor probare in utilitatem ecclesiae processisse, ex eo quod de alia probare tenetur, ut hic dicit. Ber.
Graviori
Sed etiam ad arbitrium iudicis, cum hic non sit certa poena statuta, supra, de offi. deleg., de causis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.