The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.26 De testamentis et ultimis voluntatibus

X 3.26.1 Quorundam ad nos

tit. De testamentis et ultimis voluntatibus · 7 glosses
Gregorius IX. Antonio Subdiacono.Incipit Quorundam ad nos · alleged in the gloss as de testamen., quorundam 2× per the register · find the allegations →
Octo unciis
Id est, in duabus partibus hereditatis, quae dicitur as et in duodecim uncias dividitur, Inst. de hered. instit. § hereditas. Tanc.
Hortamur
Id est, praecipimus.
Hoc
Id est, testamentum tuum. Tanc.
Patiaris
Hoc non habebit locum in rebus ab episcopo alienatis, si ecclesia agnoscat hereditatem illius, tenetur tunc ratum habere quod fecit, pro ea parte pro qua est heres, 12. q. 2, episcopus qui filios; ff. de regul. iur., ex qua persona; C. de reb. alien., venditrici. Nisi fecerit ecclesia inventarium. Tunc enim non tenetur nisi in quantum vires hereditatis se extendunt, C. de iure delib., scimus § sin autem locis.
Ante
Simile 28. dist., de Syracusanae; 12. q. 5, nulli; C. de episc. et cler., authen. licentiam; et C. de episc. et cler., authen. prohibitum.
Habuisse
Hoc ideo dicit, quia renunciavit propriis, vel quicquid postea habuit, totum fuit contemplatione ecclesiae et non personae acquisitum. Ala.
Acquisivisse
Intuitu ecclesiae vel de rebus eius. Secus est de aliis, 12. q. 3, quicumque; et 12. q. 5, fixum; et infra, de testamen., quia nos. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.