Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem
X 3.31.16 Ad Apostolicam sedem
tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 5 glosses
Idem Pisano Archiepiscopo.Incipit Ad apostolicam sedem · alleged in the gloss as de regular., ad apostolicam — 13× per the register · find the allegations →
Anni
Ut 17. q. 2, Gonsaldus. Quandoque tamen statuitur biennium, 19. q. 2, monasteriis. Quandoque triennium, 18. q. 2, si quis incognitus, quia diversa tempora statuuntur. Videtur esse arbitrarium quod satis potest concedi, quia etiam statim posset recipi, et renunciare beneficio huius probationis, ut infra eodem capitulo dicitur, et infra, de regular, statuimus. Dici consuevit quod clericus ignotus et laicus notus probantur per biennium. Sed clericus notus per annum, laicus ignotus per triennium, et sic intelligi consueverunt capitula praedicta. Sed non credo quod hodie servetur illa diversitas, immo quilibet statim potest admitti, ut dictum est. Ber.
Monasterii
Ergo alter altero invito huic beneficio renunciare non potest, quod est verum quia communiter in favorem utriusque introductum fuit. Et quod favore alicuius introductum est, in odium eius non debet retorqueri, C. de legi. et const., quod favore. Et in re communi potior est conditio prohibentis, ut arg. ff. de servitu. rust. praed., per fundum; et ff. comm. divid., Sabinus. Tanc. De communi tamen consensu potest uterque renunciare iuri suo, ut hic dicit, cum sit personale et singulare beneficium, supra, de offi. deleg., gratum; C. de pacti., si quis in conscribendo; ff. de minor., si iudex; et 7. q. 1, quam periculosum. Secus si esset commune beneficium et favore omnium introductum, supra, de for. compet., si diligenti, ubi de hoc; et 4. q. 3, si testes § item parentes.
Obtinent roboris firmitatem
Ut 17. q. 2, nos novimus; et 27. dist., si vir; et 2. q. 6, biduum. Ber.
Prohibendum
Quia grave est inexpertos Dei servitio applicare, 19. q. 3, monasteriis; C. de re milit., contra publicam, lib. 12; et ff. de vac. mun., praetor § ulti. Et tenetur quis de mala electione, arg. 23. dist., tales; ff. naut. caup. stab., debet § 2; C. de colon. Illyr., colonos, lib. 11, ubi tenetur quis eo ipso quod admisit ignotum.
Corrigendi
Arbitrio iudicis ex quo poena non adiicitur, supra, de offi. deleg., de causis; ff. de iure delib., si servus, in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.