Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.11 Cum clerici
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 3 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Cum clerici · alleged in the gloss as de censib., cum clerici — 2× per the register · find the allegations →
Collusione
Collusio est inter reum et actorem occulta, et illicita pactio per quam alter in iudicio se superari permittit. Simile supra, de censib., praeterea.
Citra auctoritatem diocesani episcopi
Maxime quia collusio mala non excusaretur auctoritate episcopi, quia nec ipse novum censum sive pensionem potest imponere, supra, de censib., prohibemus, ubi de hoc. Alias iusta et honesta causa interveniente videtur quod possit, ut ibi dicitur.
Ad filios vel nepotes
Haec est causa quare ista constituebant, et mala. Et ideo eius causatum est malum. Cuius enim causatum est malum, ipsum quoque malum est, unde puniuntur, ut hic dicitur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.