The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.40 De consecratione ecclesiae vel altaris

X 3.40.1 Ad haec

tit. De consecratione ecclesiae vel altaris · 5 glosses
Alexander III.Incipit Ad haec si · alleged in the gloss as de consecr. eccl. vel alt., ad haec 4× per the register · find the allegations →
Altare
Id est, mensa altaris. Sic exponitur de conse. dist. 1, si motum. Quandoque tabula consecrata de loco ad locum movetur, nec tamen iterum consecratur, de conse. dist. 1, concedimus; et de conse. dist. 1, quia. Et quod dicit motum, id est, mutatum quo ad formam, ita quod formam amiserit per diminutionem vel augmentum, cum haec sit forma rei, arg. 10. q. 2, ea enim § hoc ius. Idem si mensa altaris sit enormiter fracta, quia consecrandum est altare, infra, de consecr. eccl. vel alt., quod in dubiis; et infra, de consecr. eccl. vel alt., ligneis. Consecratio altaris praecipue intelligitur in coniunctione mensae, scilicet lapidis superioris et structurae inferioris, et ita si mensa fuerit remota vel aliquis de lapidibus tangens mensam ipsam, execratum est altare et debet iterum consecrari. Sed si aliquid addatur altari, non execratur sed sacrum trahit ad se non sacrum, infra, de consecr. eccl. vel alt., quod in dubiis.
Sigillum
Quod in lapide fit in consecratione.
Confractus aut etiam diminutus
Consecrari
Ipsum altare et non ecclesia. Alia enim est consecratio ecclesiae et alia altaris, ut sequitur in littera.
Canones
de conse. dist. 1, si motum. Innuitur ibi quod ecclesia debeat consecrari dum dicit: si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia. Sed exponitur altare, id est, mensa sive tabula; ecclesia, id est, altare. Quod est dicere, si mota fuerit tabula, consecretur altare. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.