Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.11 Cum creatura
tit. De celebratione missarum · 1 gloss
Idem universis ecclesiarum Praelatis.Incipit Cum creatura non · alleged in the gloss as de celeb. miss., cum creatura — 0× per the register
Pro anniversariis
Anniversarium dicitur quod pro defuncto fit anno revoluto a die mortis suae. Sed dicitur hic anniversarium officium, scilicet quod fit quotidie pro defunctis, quod facere debent sacerdotes, quia animae defunctorum solvuntur aut orationibus et sacrificiis sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut ieiuniis et eleemosynis cognatorum, 13. q. 2, animae defunctorum. Et quia nescimus quibus prosunt pro omnibus haec sunt facienda, 13. q. 2, non aestimemus. Nisi pro illis quos constat in mortali peccato decessisse, 23. q. 5, placuit. Isti enim negligentes erant in officiis mortuorum, unde mandat Papa ut torporem negligentiae abiiciant, et missarum solemnia celebrent pro anniversariis defunctorum conventualiter, et pro festo cum advenerit et missam de feriis celebrent quando non est festum, ita quod non dimittant officium mortuorum, et in conventu non singualiter, cum paucis forsitan nolebant plures missas dicere.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.