Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.13 Perniciosus
tit. De celebratione missarum · 1 gloss
Idem Archiepiscopo Ablasensi.Incipit Perniciosus in tuis · alleged in the gloss as de celeb. miss., perniciosus — 1× per the register · find the allegations →
Consuetudinem
Nota quod consuetudo attenditur in sacramento altaris, sic etiam consuetudo attenditur in baptismo, de conse. dist. 4, de trina. Et in ipsa missa consuetudo metropolitanae ecclesiae et in aliis divinis officiis ab aliis ecclesiis suae provinciae debet observari, de conse. dist. 2, institutio; et 12. dist., placuit. Sic et in matrimonio quandoque attenditur, infra, de cognat. spir., super eo; et in ieiunio, infra, de observ. ieiun., consilium § 1. Et sic patet generalem ecclesiae consuetudinem ab omnibus esse observandum, 100. dist., contra morem. Et sic saltem credamus, quod haec consuetudo a sanctis ecclesiae patribus fuit instituta, quasdam enim consuetudines solus usus approbavit, 11. dist., ecclesiasticarum. Et ita solo usu antiquorum patrum ponitur plus de vino quam de aqua. Et alia ratio posset assignari: vinum delectabilius est ad bibendum quam aqua, et ideo ponitur plus de vino quam de aqua. Nam si plus poneretur de aqua, non transiret ita suaviter, et ne horrorem generaret, unde posset periculum imminere, quia aqua malum stomachum facit. Quare aqua misceatur cum vino dicitur supra, de celeb. miss., cum Marthae § quaesivisti, ad fine. Sicut dicitur de sanguine Christi, quia sub alia similitudine sanguinem Christi bibis, ne aliquis horror sit, de conse. dist. 2, panis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.