Book III › tit. 3.41 De celebratione missarum
X 3.41.3 Consuluisti
tit. De celebratione missarum · 2 glosses
Innocentius III. Vigorensi Episcopo.Incipit Consuluisti · alleged in the gloss as de celeb. miss., consuluisti — 2× per the register · find the allegations →
Nativitatis
Die enim nativitatis Domini plures missae celebrantur, de conse. dist. 1, nocte sancta. Et celebrantur etiam tres missae propter mysterium, quoniam per illas tres missas repraesentatur triplex status, scilicet status ante legem, sub lege et status gratiae. Illa quae cantatur in nocte repraesentat statum illum qui fuit ante legem, quando omnes erant in tenebris. Unde dicitur in missa illa prophetia: populus gentium qui ambulabat in tenebris. Secunda quae dicitur in aurora repraesentat tempus sub lege, in quo iam incipiebant ex parte scire Christum, sed non plene propter dicta legis et prophetarum. Et ideo cantatur inter diem et noctem. Et dicitur officium: lux fulgebit hodie. Tertia dicitur in die per quam designatur tempus gratiae, scilicet praesens. Unde dicitur officium: puer natus est etc., quod potes intelligere his versibus: tres in natali missae celebrari // quarum prima sacram Christi signat genituram // altera venturi designat gaudia Christi // tertia iam factum quod lex fore sacra designat.
Necessitatis
Sed quam dicit necessitatem? Respondeo: si celebravit de die, et postea etiam moriatur aliquis vel etiam causa honestatis vel utilitatis, ut si dicta missa de die superveniat aliqua magna persona, quae velit missam audire, arg. supra, de celeb. miss., presbyter; et supra, de celeb. miss., quidam. Alias ergo sufficit quod unam missam celebret quis in die, de conse. dist. 1, sufficit; et infra, de celeb. miss., te referente. Nec expresse prohibetur quin plures possint celebrari ex eo quod dicit, sufficit. Unde potest unam celebrare de die et aliam pro defunctis. Et quotiens celebrat, totiens sumat corpus Christi et sanguinem, de conse. dist. 2, comperimus; et de conse. dist. 2, tribus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.