Book III › tit. 3.42 De baptismo et eius effectu
X 3.42.2 De quibus dubium
tit. De baptismo et eius effectu · 2 glosses
Idem.Incipit De quibus dubium · alleged in the gloss as de bapt. et eius effect., de quibus — 1× per the register · find the allegations →
De quibus dubium
Sic de conse. dist. 4, si nulla; et de conse. dist. 1, solemnitates; et de conse. dist. 1, ecclesiae vel altaria. Idem in ordine, 68. dist., presbyteris; et 68. dist. § quod ergo.
Baptizo
Dicunt quidam quod si prius fuit baptizatus, eundem charactarem iterare non est inconveniens ut reiteretur. Arg. illius capituli 68. dist., presbyteri quos, quod nihil facit. Et dicunt simile, quia eadem possessio ex pluribus causis acquiritur, ff. de acq. poss., possideri § si ex pluribus. Sed hoc non est verum, quia si primo baptizatus fuit, nihil secundo additur, sed ad vocem refertur talis reiteratio. Et est signum solummodo quod sit baptizatus, arg. ad hoc 68. dist., presbyteris § quod ergo, ubi Gratian. hoc dicit. Arg. C. de indict. vid., ambiguitates, ubi dicitur secundam manumissionem nihil addere vel minuere. Ala.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.