Book III › tit. 3.48 De ecclesiis aedificandis vel reparandis
X 3.48.1 Quicumque
tit. De ecclesiis aedificandis vel reparandis · 1 gloss
Ex concilio Maguntino.Incipit Quicumque ecclesiasticum · alleged in the gloss as de eccl. aedif., quicumque — 2× per the register · find the allegations →
Ad tecta
Nam ubi est emolumentum, ibi debet esse onus, quia non est ferendus is qui lucrum amplectitur, onus autem subire recusat, C. de caduc. toll., et nomen § pro secundo, in fi.; et C. de caduc. toll., et nomen § ne autem, vers. si nec talis. Sicut ad quem spectat onus et emolumentum, C. de furti. et serv. cor., manifestissimi § penulti., in fi. Sic supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex parte; et infra, de eccl. aedif., de his. Nam et ipse fructuarius tenetur ad sarta tecta, C. de usufruct. et habit., eum ad quem; et ff. de usufru., usufructu legato, 1. resp., in fi.; et ff. de usufru., usufructu legato § hactenus. Et hoc intelligo, cum quarta ad hoc deputata non sufficit, de qua habes 10. q. 3, unio. Alias si sufficeret, non teneretur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.