Book III › tit. 3.49 De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium
X 3.49.6 Inter alia
tit. De immunitate ecclesiarum coemiterii et rerum ad eas pertinentium · 9 glosses
Innocentius III. illustri Regi Scotiae.Incipit Inter alia · alleged in the gloss as de immun. eccl., inter alia — 5× per the register · find the allegations →
Canonum
17. q. 4, diffinivit; 17. q. 4, id constituimus; 17. q. 4, reum ad ecclesiam; et 17. q. 4, metuentes.
Legum
C. de his qui ad eccl. confug., praesenti.
Extrahendus
Etiam Iudaeus, dummodo absit simulatio, C. de his qui ad eccl. confug., Iudaei.
Ad poenam
Ab omni genere poenarum interim sunt securi, 17. q. 4, id constituimus.
Puniendus
Pecunialiter dumtaxat vel alia satisfactione praeter poenam corporalem, 17. q. 4, reum; et 17. q. 4, id constituimus.
Nisi publicus latro
Ut 17. q. 4, sicut antiquitus. Lex tamen plures personas excipit, in Auth. de mandat. princip. § quod si deliquentes, coll. 3, vers. neque ubi homicidae, adulteri et raptores virginum extrahuntur ab ecclesia, secundum quod isti de quibus hic dicitur. Sed decretalis tantum duas personas extrahit, ut hic. Et canon expresse praestat immunitatem raptoribus virginum, 36. q. 1, de raptoribus. Et sic in casu isto derogatur illi authenticae per ista iura omnibus aliis immunitatem praestat, nisi in casu infra, de immun. eccl., immunitatem. Publicos enim latrones cuilibet impune occidere licet et sine peccato, 23. q. 5, cum homo; et C. quan. lic. sin iud. uni. vind., liberam. Et tales famosi latrones capti in furto, in furca suspenduntur, ff. de poe., capitalium § famosos. Sed si famosus non est, tunc iubetur castigari, sed nec vitam nec membrum perdit, C. de fug. serv., authen. sed novo. Vincen.
Nocturnus depopulator
De istis duobus habes C. quan. lic. sin iud. uni. vind., liberam, cuius verba haec sunt; et C. quan. lic. sin iud. uni. vind., opprimendorum.
Canonicas
Signitas in principio decretalis.
Compellitur
17. q. 4, metuentes; et 17. q. 4, id constituimus; et C. de his qui ad eccl. confug., si servus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.