The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.21 De secundis nuptiis

X 4.21.3 Vir autem

tit. De secundis nuptiis · 2 glosses
Urbanus III. Vigiliensi Episcopo.Incipit Vir autem vel · alleged in the gloss as de secund. nupt., vir autem 3× per the register · find the allegations →
Benedici
Supra, de secund. nupt., capellanum, ubi de hoc.
Iterari
Sacramenta enim iterari non debent, 1. q. 1, hanc regulam; et 1. q. 1, hi qui; ne fiat eis iniuria, 1. q. 1, quod quidam; et de conse. dist. 4, ostenditur; 23. q. 7, quemadmodum; et C. ne sanct. bapt. iter., antistitem; et C. ne sanct. bapt. iter., si quis. Videretur enim quod sacramentum huiusmodi non fuisset collatum, vel quod inefficax fuisset omnino, et sic fieret iniuria ei, 1. q. 1, sacramenta. Tamen poenitentia bene iteratur, de poen. dist. 3, adhic instant. Fallit etiam secundum quosdam in extrema unctione. Quid enim impediret hanc iterari, cum non sit sacramentum, sed oratio super hominem, 1. q. 1, manus. Et solemnis poenitentia non iteratur, 50. dist., quamvis; et 50. dist., in capite. Gratian. tamen dicit quod iteratur secundum consuetudinem quorundam locorum, et hoc si Papa sciat talem consuetudinem; alias non licet.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.