The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.3 De clandestina desponsatione

X 4.3.1 Si quis clam

tit. De clandestina desponsatione · 1 gloss
Ex concilio Arelatensi.Incipit Si quis clam · alleged in the gloss as de clan. despon., si quis 1× per the register · find the allegations →
Viro incumbit probatio
Quia caput est mulieris, 32. q. 6, non moechaberis; 33. q. 5, cum caput; et 33. q. 1, si quis uxorem. Hoc dixit Rich. Ex hac littera innuitur, quod sive vir neget desponsationem sive mulier, semper viro incumbit probatio. Sed hoc non videtur, quia negantis factum nulla est probatio, 6. q. 5, accusator § ulti.; et supra, de elect., bonae 1. Et ei qui dicit, non qui negat, incumbit probatio, ff. de probation., ei qui. Dixit Ala. quod viro incumbit probatio, ubi ipse negat clandestine ductam esse uxorem, quia potius negat ius quam factum. Et qui ius negat, probare debet, ff. de probation., ab ea parte. Sed ille intellectus non placet, quia ex quo publice confitetur factum coram ecclesia, approbatur matrimonium, infra, de clan. despon., quod nobis. Dixit Tanc. quod legitur secundum quod dixit Gratian., 32. q. 7, quod proposuisti § sed illud Ambrosii; ut vir dicatur hic a virtute, vel a virilitate, quia stat pro matrimonio, et non a sexu, et mulier a mollitie mentis. Et dic, viro, id est, qui stat pro matrimonio, vel dicas quod capitulum legitur cum reduplicatione litterae hoc modo, si quis clam desponsaverit aliquam, et mulier negat desponsationem, mulieri incumbit probatio. Et ideo non resumpsit expresse, quia idem iudicium est de muliere quod de viro, sic 32. q. 7, Apostolus. Et hoc verum est, et sic servatur, si vir negat matrimonium, mulieri incumbit probatio, et econverso.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.