The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.16 De adulteriis et stupro

X 5.16.3 Si vir sciens

tit. De adulteriis et stupro · 4 glosses
Ex concilio Arelatensi.Incipit Si vir sciens · alleged in the gloss as de adult., si vir 1× per the register · find the allegations →
Deliquisse
Adulterando cum alio.
Reus erit
32. q. 1, si quis uxorem. Quia patronus est turpitudinis qui crimen celat uxoris, 32. q. 1, sicut crudelis; supra, de iureiur., quemadmodum; et C. de adulter., crimen lenocinii. Vel crimen lenocinii committit, et nisi denunciet eam ad poenitentiam mortaliter peccat, 2. q. 1, si peccaverit; et supra, de iureiur., quemadmodum.
Debet
Debito honestatis et non necessitatis, quia etiam post poenitentiam posset eam accusare de adulterio, 33. q. 2, admonere.
Sed non saepe
Immo videtur quod non solum semel sed septuagies septies, de poen. dist. 3, adhuc instant; supra, de iureiur., quemadmodum, ad fi. Quare ergo dicit sed non saepe? Dico quod si mulier delinquat saepius, maritus semper potest ei parcere si vult et eam post poenitentiam recipere secundum Evangelicam doctrinam. Sed ecclesia non intercedet pro ea ex quo aliquotiens ei pepecerit. Et ideo dicit hic, non saepe, ne ecclesia videatur ei dare licentiam peccandi, et ad terrorem dicitur etiam hoc. Item arg. delicta saepius commissa gravius puniri, C. de episcopal. aud., nemo; et ff. de re milit., desertorem § si tyronibus; et ff. de poe., aut damnum § quisquis; 25. q. 2, ita nos; et arg. 35. q. 3, extraordinaria.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.