The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.18 De furtis

X 5.18.3 Si quis propter

tit. De furtis · 1 gloss
Ex poenitentiali Theodori.Incipit Si quis propter · alleged in the gloss as de furt., si quis 2× per the register · find the allegations →
Poeniteat
Ex eo enim quod poenitentia imponitur, colligitur quod modica fuerit necessitas. Si enim magna fuisset, non imponeretur poenitentia. Arg. contra dist. 5, discipulos, quia in necessitate omnia sunt communia, arg. 42. dist., si quis; et 12. q. 1, dilectissimis; 23. q. 7, quod autem; et 47. dist., sicut hi. Debuit enim credere dominum permissurum, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § placuit. Modica poenitentia imponitur, quia modicum peccavit. Sed quare non excusatur mulier a fornicatione propter necessitatem famis, ff. de ritu nupt., palam § non est; sicut a furto? Respondeo propter necessitatem res facta est communis quam furatur, sed in fornicatione non est ita, immo potius debet quaelibet mala pati quam malo consentire, ut 32. q. 5, ita ne. Item quare excusor ab homicidio si ex necessitate me defendendo aliquem occido, et non a fornicatione? Respondeo: non interficio, immo potius ipse se interficit qui me aggreditur, arg. ff. si quad. paup. fec., si quadrupes § cum arietes; et arg. supra, de homic., lator.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.