Book V › tit. 5.24 De clerico venatore
X 5.24.1 Episcopum
tit. De clerico venatore · 3 glosses
Ex concilio Aurelianensi.Incipit Episcopum presbyterum aut · alleged in the gloss as de cleri. ven., episcopum — 3× per the register · find the allegations →
Non licet
Supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., multa; 34. dist., quorundam; 86. dist., an putatis; et supra, de censib., cum Apostolus; et infra, de cleri. ven., omnibus.
Voluptate
Ergo videtur quod causa necessitatis vel recretationis licitum sit, quod posset concedi aliis clericis excepto episcopo cui omnino non licet, 34. dist., quorundam. Dummodo clamosam venationem evitent, 86. dist., an putatis. Et non saepius ut hic dicit ne in consuetudinem perducatur. Quaedam enim venatio dicitur oppressiva hominum, et haec omnino illicita est, 6. dist., non est peccatum § his itaque. Et est adulatoria quae fit per verba, et haec est illicita, 86. dist., qui venatoribus; et 46. dist., sunt nonnulli; et 6. q. 1, sunt plurimi. Et est arenaria quae fit in arena et mala, 3. q. 6, infamis § tria. Saltuosa et clamosa licita est laicis, de qua dicitur in capitulo 86. dist., an putatis. Sed clericis omnino non licet talis venatio. Sed quieta, ut dictum est, causa necessitatis vel recreationis. Episcopo, presbytero, diacono et subdiacono qui cum diacono eodem gaudet privilegio, ut supra, de serv. non ordin., miramur. Ex toto prohibetur, quia de illis fit hic tantum prohibitio.
Officio
Plus punitur hic minor quam maior, quod est contra illud, 40. dist., homo Christianus; et 19. dist., nulli. Solutio: plus punitur hic episcopus et presbyter quam diaconus, maior enim reputatur in episcopo ista poena vel presbytero quam suspensio ab omni officio in diacono propter maius scandalum, et magis imputatur illa poena episcopo vel presbytero quam suspensio a beneficio in diacono vel subdiacono, ex persona enim consideratur iniuria, Inst. de iniuri. § atrox. Sic et poena ex persona iudicatur parva vel magna. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.