Book V › tit. 5.25 De clerico percussore
X 5.25.1 Si quis
tit. De clerico percussore · 2 glosses
Ex concilio Agathensi.Incipit Si quis in · alleged in the gloss as de cleri. percus., si quis — 0× per the register
Percussor extiterit
Tales enim percussores esse non debent, 45. dist., quid autem; et 45. dist., episcopum, ubi isti in sacro ordine constituti percussores esse prohibentur, et quasi per totum, et 86. dist., non licet; et in Auth. de sanct. episc. § sed neque, coll. 9; quam habes C. de episc. et cler., authen. sed neque.
Si non emendaverit
Ergo si se emendaverit, non deponitur. Sic 35. dist., episcopus. Et est arg. quod non quodlibet mortale semel commissum sufficit ad damnationem, arg. 35. dist., episcopus; et 35. dist., ante omnia. Et intelligo de eo qui in usu habuit percutere in ludo noxio, qui non caret culpa, ff. ad leg. Aquil., nam ludus. Alioquin crimen percussionis semel commissum non sufficit ad depositionem, ut hic patet. Ita tamen quod ex tali percussione non procedatur ad enormem laesionem, quia sic deponeretur, 55. dist., si Evangelica; et infra, de cleri. percus., praeterea, arg.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.