The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.32 De novi operis nunciatione

X 5.32.4 Is cui

tit. De novi operis nunciatione · 2 glosses
Gregorius IX.Incipit Is cui opus · alleged in the gloss as de nov. oper. nunc., is cui 3× per the register · find the allegations →
Non obstante
Sed contra videtur, quia si ille cui novum opus denunciatur, satisdederit de opere demoliendo, si apparuerit eum iniuste aedificasse vel per eum non steterit quo minus satisdederit, licite potest aedificare, ff. de novi operis nunc., non solum § si cum possem; et ff. de novi operis nunc., stipulatio; alias incipit ff. de novi operis nunc., de novi operis § 1. Sed haec intelligenda sunt secundum ea quae hic et in capitulo proximo dicuntur; et C. de aedif. priv., de operis novi. Et si statim vult probare praeiudicium suum vel usque ad tres menses, auditur, non obstante cautione quae sibi offertur, ut hic dicitur. Alias recepta cautione aedificat vel statim vel post tres menses. Et sic intelliguntur contraria. Et ita est in optione denunciationis, an velit statim docere de iure suo vel usque ad tres menses, an statim recipere cautionem de opere demoliendo et postea procedatur in opere. Alii dicunt quod est in potestate illius qui aedificat dare statim cautionem, vel expectare ut incontinenti vel usque ad tres menses probet. Sed contrarium verum est, ut hic patet.
Trium mensium
Hoc sumptum est de illa lege C. de aedif. priv., de operis novi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.