The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus

X 5.38.5 Quod quidam

tit. De poenitentiis et remissionibus · 2 glosses
Idem Belvacensi Episcopo.Incipit Quod quidam ad · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., quod quidam 7× per the register · find the allegations →
Non sit vera huiusmodi poenitentia
Talis poenitentia non est vera, id est, fructuosa quo ad vitam aeternam, tamen valet ei quia sentiet fructum eius cum de alio crimine poenitentiam egerit, de poen. dist. 3 § penulti.; et de poen. dist. 3 § ulti. Et ideo talis confessio admitti debet prout hic dicit. Sed pone quod non poeniteat de aliis, valebit ei poenitentia? Utique, nam omnia bona quae quisque facit in vita, illa prosunt ei ad vitam aeternam promerendam, vel saltem ad minus supplicium subeundum, de poen. dist. 3 § penulti., et incipit, si quis autem. Item ad bonum temporale obtinendum, de poen. dist. 3, cavendum; et 22. q. 2, si quaelibet culpa. Aut ad hoc ut Deus citius illustret cor eius ad veram poenitentiam, de poen. dist. 5, falsas. Tanc.
Admittenda est
Arg. contra 24. q. 2, legatur; 90. dist., si quis contristatus. Et certe si adhuc facit, non poenitet, de poen. dist. 3, poenitentes. Et Deus numquam aliquem sanavit quem non omnino liberaret, de poen. dist. 3, sunt plures. Item arg. contra 27. q. 1, quae Christo; et 27. q. 1, devotam. Solutio: prima contraria, scilicet 24. q. 2, legatur; de poen. dist. 3, poenitentes; et de poen. dist. 3, sunt plures, intelliguntur de vera et fructuosa poenitentia. In capitulo 90. dist., si quis contristatus, compellitur quis recipere satisfactionem. Illa duo capituli 27. q. 1, devotam; 27. q. 1, quae Christo, intelliguntur non de poenitentia sed de fructu poenitentiae, id est, Eucharistia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.