The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.4 Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo censu concedant

X 5.4.2 Quoniam in quibusdam

tit. Ne praelati vices suas vel ecclesias sub annuo censu concedant · 3 glosses
Idem in concilio Turonensi.Incipit Quoniam in quibusdam · alleged in the gloss as ne prael. vic., quoniam in quibusdam 2× per the register · find the allegations →
Pretio
Quod non licet, supra, ne prael. vic., praeterea. Immo simoniacum est. Et ne subditi hac occasione ultra debitum aggraventur, arg. 23. q. 1, militare. Et ubicumque episcopus aliquid gratis facere debet ratione officii, si aliquid exigat, simoniam committere videtur, maxime cum iurisdictio sit spiritualis, ut 1. q. 3, ex multis; et 1. q. 3, vendentes; et 1. q. 3, non solum. Tanc.
Statuuntur
Numquid episcopus potest dare ordinarium iudicem? Non, sed tamen princeps vel lex, arg. 2. q. 6, a iudicibus § quod de arbitris; ff. de iuris., et quia. Sed ab universitate eligendus est, et tunc lex dat ei iurisdictionem ordinariam, arg. 63. dist., si in plebibus; in Auth. de defensor. civit. § nos igitur, coll. 3. Si tamen consuetudo est quod episcopus dat ordinariam admittenda est, ita tamen ut perpetuo instituatur, et non sub censu certo, arg. C. de emancip. lib., si lex. Laur.
Canonica percellatur
Ut dictum est supra, ne prael. vic., praeterea. Quandoque tamen deponitur, 81. dist., dictum. Quandoque vero ad tempus suspenditur, 1. q. 1, quicquid; et 21. q. 4, praecipimus; 21. q. 4, episcopi, arg.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.