The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.3 Qui scandalizaverit

tit. De regulis iuris · 2 glosses
Idem.Incipit Qui scandalizaverit · alleged in the gloss as de reg. iur., qui scandalizaverit 6× per the register · find the allegations →
Qui scandalizaverit
Collige casum 11. q. 3, inter verba; et 22. q. 2, primum, in princ.; et 30. q. 5, ita ne; et supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris.
Veritas
Quia triplex est, scilicet bonae vitae. Haec numquam omittenda est propter scandalum et ad quemlibet pertinet. Alia iustitiae, haec ad iudicem pertinet. Alia disciplinae, haec pertinet ad praelatum. In his duabus quandoque aliqua omittuntur propter scandalum, 50. dist., ut constitueretur. Et intellige quod hic dicitur de his quae indispensabilia sunt. Et tale ius commune quod indispensabile est, veritas appellatur. De hoc dictum fuit supra, de temp. ord., sane. Et quod dicitur ibi, veritas iustitiae, intellige secundum quod his dicitur. Ius commune quandoque indispensabile est, 1. q. 7, et si illa. Et de tali hic loquitur, tale ius pro nullo scandalo relaxandum est. Sed quando ius commune dispensabile est propter scandalum receditur a iure communi, 50. dist., ut constitueretur; et 1. q. 7, dispensationes; et 1. q. 7, exigunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.