The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.9 Defleat

tit. De regulis iuris · 1 gloss
Idem in libro de poenitentia.Incipit Defleat peccator quia · alleged in the gloss as de reg. iur., defleat 3× per the register · find the allegations →
In uno
Scilicet praecepto legis, unde scriptum est. Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, omnium factus est reus, de poen. dist. 5, fratres. Vel in uno, scilicet mortali peccato factus est omnium reus quo ad vitam aeternam, quia propter illud solum damnabitur, quia omnis virtus detrimentum patitur ab uno vitio, de poen. dist. 5, dolendum. Dum enim in uno peccato perseverat omnia bona perdit, ut ibi. Vel in uno, id est, in una virtute. Cum virtus eiicitur tunc vitium nascitur, 32. q. 1, cum renunciatur. Vel in uno, id est, in caritate, sine qua nemo salvatur. Unde Apostolus: et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, de poen. dist. 3, si quis, ad. fi. distinctionis. Sic etiam in teste qui aliquid adiicit de suo, totum testimonium partis mendacio decolorat, 3. q. 9, pura. Simile de conse. dist. 3, non liceat; et de conse. dist. 3, non oportet; et 9. dist., si ad scripturas.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.